Epistola ad Hebraeos*

Caput 12: Versus 14

Sanctimoniam.Id est castitatem mentis et corporis; unde:Beati mundo corde, quoniamMatth. 5., etc.Sine qua nemo videbit Deum.Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quae tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait:sine qua nemo,etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret.
(* Traductions européennes)